- 25 -

1491 (20. lutego) Koszyce, w niedzielę Invocavit.

Król Władysław II. Jagiellończyk zaproponował swemu bratu Janowi Olbrachtowi (Johann Albert), w zamian za zrzeczenie się starań o tron węgierski, różne nabytki na Śląsku.

— Nos Wladislaus dei gratia Hungarie Bohemie Dalmatie Croatie Rame Servie Gallicie Lodomerie Comanie Bulgarieque rex necnon Slesie et Lncemburgensium dux marchioque Moravie et Lusatie etc. recognoscimus et tenore presentiom sigmficamus quibus expedit aniversis, quod cum inter nos ab una, parte vero ex altera illustrissimum principem dominum Joannem Albertum ducem fratrem nostrum uterinum et carissimum post obitum serenissimi principis quondam domini MatthieMaciej Korwin (łac.: Matthias Corvinus, węg.: Hunyadi Mátyás), zwany Sprawiedliwym, król Węgier, Chorwacji i Czech, książę Śląska, margrabia Moraw i Łużyc regis Hungarie et Bohemie predecessoris nostri clare memorie occasione eiusdem regni nostri Hungarie differentia et controversia non mediocris fuisset exorta, placuit serenissimo principi domino CasimiroKazimierz IV. Andrzej Jagiellończyk, król Polski dei gratia regi Polonie etc. utriusque nostrum genitori charissimo partes suas inter nos liberos suos interponere et prelium, ad quod ex utraque parte accelerabatur, dirimere et intercipere atque differentia(m) et discordia(m) eiusmodi pro sua divina prudentia et paterna in utrumque nostrum gratia et charitate complanare. Mittens itaque in nostrum medium oratores et consiliarios suos reverendissimum in Christo patrem dominum Andream archiepiscopum LeopoliensemAndrzej Boryszewski, Andrzej Róża z Boryszewic herbu Poraj, arcybiskup metropolita lwowski w l. 1493 – 1503 et magnificum Matthiam de BnynMaciej z Bnina Moszyński herbu Łodzia, starosta generalny Wielkopolski (1475), wojewoda poznański (1477) palatinum Poznaniensem, qui imprimis plura inter nos et prefatum illustrissimum dominum fratrem nostrum laboraverunt, visum tandem extitit, ut ab utraque parte aliqui consiliarii ad tractandum cum eisdem deputarentur. Ad quorum exhortationem nos fideles nostros reverendos in Christo patres dominum Valentinum electum ecclesie WaradiensisOradea (węg.: Nagyvárad, niem.: Großwardein, pol.: Wielki Waradyn), miasto w Rumunii et Thomam episcopum ecclesie JaurinensisGyőr (czes.: Ráb, niem.: Raab, pol.: Jawaryn), miasto na północnym zachodzie Węgier pretacti regni nostri Hungarie cancellarium, necnon magnificos Joannem de Schellenbergk regni nostri Bohemie similiter cancellarium et Wilhelmum Paumkircher liberum dominum de Lalanock, prefatus autem illustrissimus frater noster venerabilem dominum Nicolaum primum de Crayne prepositum Stobnicensem etc. similiter cancellarium suum necnon magnificum Petrum MyskovzkiPiotr Myszkowski herbu Jastrzębiec, hetman polny koronny, wojewoda wieluński castellanum Wieluniensem etc. deputavimus. Qui omnes cum prefatis oratoribus pateme maiestatis convenerunt, et pluribus diebus de mediis contrariorum et pacis tractarunt. Tandem, ut non dubitamus, bono assistente spiritu ad quosdam articulos pacis concordie et unionis devenerunt et condescenderunt.
Quorum quidem articulorum primus est: Imprimis conventum et conclusum est, quod prefatus serenissimus dominus Wladislaus rex pro vero et legitime rege regni Hungarie remaneat. Pro contentatione vero prefati illustrissimi domini ducis fratris sui charissimi et cessione iuris, quod idem illustrissimus dominus dux ad ipsum regnum Hungarie se habere asserebat, sua maiestas in ducatu suo Slesie castra et civitates infra scriptas puta Glogoviam maioremGłogów (niem.: Gross-Glogau), KozychovKożuchów, SprotaviamSzprotawa, ZelenahoraZielona Góra, SvobodynŚwiebodzin et OtinOtyń w pow. Nowa Sól alio nomine Warttenberg , totum vero ilium statum, qui illustris JohannisJan II żagański (Szalony, Zły, Dziki, Okrutny), książę żagański ducis Sagani fuit, et quem serenissimus quondam rex Matthias ab eodem iure emptionis habuerat, simul cum universis castris fortaliciis civitatibus oppidis villis theloneis vasallis et omnibus aliis proyentibus et pertinenciis eorundem, preterea civitatem GoramGóra similiter cum universis suis vasallis pertinentibus et fructibus eidem illustrissimo domino duci dare et assignare debeat et teneatur. Que onmia et etiam cetera castra civitates fortalitia oppida et villas infra notandas idem dominus dux tanquam dominus hereditarius tenere et possidere atque de eisdem libere disponere possit et valeat, tali conditione adiecta, quod si que castra civitates oppida vel ville de statu iam expresso eiusdem ducis Sagani per ipsum predictum dominum Matthiam regem aut post eius obitum per prefatum serenissimum dominum Wladislaum regem quibuscunque personis et quacunque ex causa essent obligata aut inscripta, sua maiestas ad terminum infira notandum redimere et liberare atque eidem illustrissimo domino fratri suo reddere et reddi facere teneatur. Item de civitatibus Croznan et ScheyennGrozna et Schyenyana – nazwy niezidentyfikowane oppidisque et villis necnon ceteris eorandem pertinentibns diffnitum est, quodsi et in quantum non sunt pro aliqua summa peceniarum inscripta vel obligata et debebunt devolvi ad regiam maiestatem, statim facta ipsa devolutione sua maiestas teneatur ad predicta castra et civitates adiicere et prefato illustrissimo domino duci cum effectu dare et exnunc in illnstrissimam dominationem suam devolvenda intelligantur. Si vero ingeripta et obligata sunt, liberam idem dominus illustrissimus dux redimendi habeat facultatem, hoc tamen adiecto, quod dum iuxta presentem conclusionem dominatio sua illustrissima illos ducatus illaque castra fortalitia civitates et oppida, que nunc regia maiestas dominationi sue illustrissime usque ad promotionem eiusdem in regem assignare debet, remittere et resignare debebit et tenebitur, predicta duo castra remittere iterum non teneatur, donec per ipsam regiam maiestatem aut sues successores sibi de summa ilia, pro qua redemerit, satisfactum fuerit cum effectu.
Ceterum conclusum est, quod ultra premissa etiam status et dominium illustris CunradiKonrad X. Biały (Młodszy), ostatni książę oleśnicki z linii Piastów ducis Albi post eius obitum totaliter in ipsum illustrissimum dominum Johannem Albertum ducem devolvantur et, si forte aliqua castra vel oppida aut alia bona de ipso statu essent quibuscunque titulo pignoris inscripta, demptis illis, que iure hereditario aut per ipsum ducem Album aut per regiam maiestatem licet sint donata aut vendita, per serenissimum dominum regem Wladislaum post obitum eiusdem ducis Albi eidem illustrissimo Johanni Alberto redimi debeant et liberari, quodque deinceps idem dux de ipso statu, quem tenet, nihil prorsus inscribere vel aliter alienare debeat, et si aliter faceret, alienata vel inscripta debebunt cum aliis ut premissum est eliberari.
Item conclusum est, quod ex quo serenissimus dominus Wladislaus rex in presentiarum ducatum OppavieKsięstwo Opawskie, quem illustrissimus dux Joannes CorvinusJan Korwin, nieślubny syn Macieja Korwina dux Slavonic et Lipthovie etc. iure hereditario habet et possidet, eidem illustrissimo domino fratri suo dare commode nequit, eam ob rem interea, donec sua maiestas ab ipso domino Corvino duce sive per viam concambii seu permutationis sive pro parata pecunia eliberare poterit, singulis annis in festo beati Jacobi apostoli tria millia florenorum eidem illustrissimo fratri suo dare et vel in Glogovia vel in KozleKoźle deponi et assignari facere teneatur. Item quod interea, donec prefatus dux Albus in humanis aget et maiestas sua dominus rex Wladislaus statum illius illustrissimo domino fratri suo reddere [non] poterit, singulis annis tantam summam pecunie, quantam ex illo toto statu, quem in presentiarum idem dux Albus tenet, in pecunia parata habere potest, in loco et tempore, ut de ducatu Oppaviensi conclusum est, eidem illustrissimo domino fratri suo dare et solvere debeat et teneatur.
Preterea ordinatum et diffnitum est, quod idem serenissimus dominus rex Wladislaus ad prefatos status et ducatus ceteraque castra civitates oppida et fortalitia etiam civitatem Carnoviam et castrum CzvylinÚvalno (niem.: Lobenstein, pol.: Uwalno), wieś na Śląsku Morawskim, nieopodal zamek Cvilín adiiciat, et quod civitas ipsa et simul etiam castrum pretactum apud alienas manus fore prohibentur. Idcirco conclusum est, quod maiestas sua tam eadem duo loca, quam etiam ducatum ThostensemKsięstwo Toszeckie ac civitatem BytomBytom et castrum ZwerkleneczZamek Świerklaniec cum suis pertinentiis ac alia universa, que obligata sunt et sua maiestas pro illustrissimo fratre suo redimere dareque debet infra, spatium unius integri anni a data presentium computando liberare et redimere debeat et teneatur. Item similiter est conclusum, quod sua regia maiestas etiam ducatum KozleKsięstwo Kozielskie necnon civitates HlopezyczeGłubczyce et WladislawWodzisław, simul cum universis vasallis villis et pertinentiis eidem illustrissimo domino fratri suo pro eiusdem contentatione dare debeat et quod apud manus alienas fore dicuntur. Conventum igitur et diffinitum est, ut hec tria loca infra spacium trium mensium a data presentium computando pro eodem illustrissimo fratre suo redimere et eliberare teneatur. Item quodsi quando steura sive berna aliqua per Slesiam generaliter imponeretur aut urgente necessitate terrigene insurgere et servitium aliquod iussu regie maiestatis facere deberent, vasalli ceterique subditi eiusdem illustrissimi domini ducis se non retrahant, sed omnes debitum facere et pro rata sua contribuere et servire etiam aliaque omnia instar ceterorum terrigenarum, prout scilicet tunc ordinatum fuerit, facere teneantur. Et ad hoc, dempta tamen persona eiusdem illustrissimi domini ducis, que in hac parte excepta et privilegiata intelligatur, exnunc obligati sint et habeantur. Item quod vasalli et ceteri huiusmodi subditi eiusdem illustrissimi domini ducis preter antiqnam consuetudinem inra et privilegia eorundem extra provinciam nusquam in indicium trahantur sed ibidem, prout scilicet hactenus observatum existit, in causis indicentur et ex parte etiam ipsorum institia cansantibus ministretur. Et quod etiam alioquin universos huiusmodi vasallos et ceteros subditos idem illustrissimus dominus dux in antiquis suis iuribus libertatibus privilegiis et immunitatibns conservare debeat et teneatur.
Item conventum conclusum et specialiter diffinitum est, quodsi et postquam prefatus illustrissimus dominus Joannes Albertns dux in regem sublimabitur seu promovebitur, universos predictos ducatus et status universaque castra fortalitia oppida villas, quas et que idem serenissimus dominus rex Wladislaus eidem illustrissimo fratri suo ex presenti dispositione et concordia dare debet simul cum cunctis vasallis subditis theloneis proventibus et utilitatibus eomndem sue maiestati ant successoribus suis regibus scilicet Ungarie integre atque absque omni prorsus defectu ac difficultate vel quesito colore remittere et resiguare debeat et teneatur eo facto. Si vero preter omnem spem et opinionem contingeret, quod in regem non promoveretur et filios legitimes de lumbis suis procreatos relinqueret, idem filii in universis huiusmodi ducatibus statibus castris civitatibus et ceteris bonis succedere debeant, hoc tamen adiecto, quod illi instar aliorum principum et ducum patrie illius regie maiestati subiecti sint et habeantur et exnunc intelligantur. Casu autem quo aliquis filiorum aut nepotum eiusdem illustrissimi domini ducis tractu temporum in regem promoveretur pari, ratione equalique iure ut ab ipso illustrissimo domino patre eorundem universi predicti status castraque omnia ad prefatam maiestatem vel successores suos reges Hungarie ut prefertur revertantur et devolvantur et devoluta intelligantur eo facto, et idem promotus rex reddere et remittere integre absque omni tergiversatione et defectu debeat ac teneatur, nec ius ullum aut iuris vel dominii proprietas in eisdem ipsis reservata intelligatur. Quodsi aliqua castra fortalitia civitates oppida vel villas prefatus illustrissimus dominns dux aut eiusdem filii vel heredes in casibus premissis succedentes impignorarent vel aliter qualitercunque alienarent, redimere et eliberare debeant et teneantur.
Hoc etiam per expressum declaratur, quodsi prefatum illustrissimum dominum Joannem Albertum ducem non filios sed filias post decessum suum, si scilicet in regem, quod absit, non promoveretur, relinquere contingat, eedem filie sue de bonis ac statibus ducatibus illis dote sua non fraudarentur, sed iuxta patrie consuetudinem illam habere debeant. Ceterum, si eundem illustrissimum dominum ducem neque in regem promoveri neque (quod absit) filias relinquere contingeret, omnes illi status et ducatus omniaque premissa ad coronam regni Hungarie devolvantur et devoluta exnunc intelligantur eo factoipso facto?. Ulterius conclusum est, quod serenissimus dominus rex Wladislaus prefatum illustrissimum fratrem suum in universis predictis ducatibus statibus castris civitatibus fortalitiis oppidis et villis et similiter etiam heredes suos, si et in quantum etiam ad eosdem modo et conditionibus premissis devolvi contingat, contra quoslibet actores aut caussidicos defendere et conservare debeat et teneatur.
— — — Item conclusum, est quod interea, donec serenissimus dominus Wladislaus rex castra civitates, puta Glogoviam Kozychov Sprotaviam Zelenahoram Svobodyn WarttembergSyców et GuoramGóra vigore presentis tractatus prefato illnstrissimo domino Johanni Alberto dnci fratri suo reddere poterit, idem dominus dux civitates Eperyes et ZebenNie zidentyfikowane pro sua securitate apud manus suas libere retinere possit; quamprimum tamen maiestas sua reddere poterit, statim et ipse absque omni mora et cunctatione easdem duas civitates sue maiestati absque omni penitus difficultate et quesita occasione remittere et remitti facere debeat et teneatur, statim tamen et exnunc oppidnm sive incole eorundem duorum locorum fidelitatis homagium et iuramentum sue maiestati facere teneantur. Item quod idem illustrissimus dominus dux reliquas omnes civitates omniaque castra oppida et fortalicia per eundem in Hungaria et partibus sibi subiectis qualitercunque occupata et subiugata statim et exnunc dicte maiestati simpliciter remittere debeat et teneatur. Item quod idem dominus dux illustrissimus promittat et se heredesque sues obliget, quod quamprimum illustrissima dominatio sua in regem promovebitur, universas predictas terras dominia ducatus status civitates castra fortalicia aliaque omnia bona que in presenti concordia sibi dari debebunt iuxta continentias preinsertorum articulorum regie maiestati et successoribus suis regibus Hungarie reddet remittet et eliberabit, ad quod etiam heredes suos ut prefertur obligare teneatur. Ceterum quod etiam predicti domini oratores prefati serenissimi domini regis Polonie vigore mandati quod habeant promittere et eiusdem domini regis Polonie maiestatem similiter obligare debeant, quod premissa onmia suo successorisque et heredum suorum nominibus ratificabit et observabit, ita videlicet quod de dictis terris dominiis ducatibus statibus castris fortaliciis civitatibus oppidis vasallis et theloneis, que prefato illustrissimo domino Joanni Alberto duci filio suo mode quo supra dabuntur, se non intromittet nec a iurisdictione corone Bohemie et potestate seu dominio corone regni Hungarie aliqua mundi via abalienabit, salvis tamen pecuniis, si quibus bona aliqua fuerint redemta, ut in articulis supra. Postremo quod prefati serenissimus dominus rex Polonie et illustrissimus dominus Joannes Albertus dux de subditis serenissimi domini regis Wladislai se non intromittant nec eos in protectionem ipsorum deinceps aliqua via suscipiant et e contra.
Nos itaqne Wladislans rex prefatus cupientes voluntati et imperio prefate paterne maiestatis, ut par est et filium decet obedientissimum, parere et obtemperare, cupientes etiam ipsum illustrissimum fratrem nostrum sincere corde et fraterno amore amplecti et semper prosequi, sane considerantes preterea longe honestius et melius, longe denique salubrius et utilius esse, ut vires nostras adversus hostes fidei quam in christianos et precipue in fratrem convertamus, eosdem idcirco articulos tanquam honestos et tam paterne regie maiestatis quam etiam utriusque nostrum honori plurimum conducibiles quoad omnes eorum clausulas capitula et puncta laudavimus approbavimus acceptavimus et ratificavimus atque in eosdem ex certa nostra scientia et animo deliberate consensimus, laudamusque approbamus acceptamus ratificamus et consentimos, atque universes prenominatos ducatus et status necnon castra fortalicia civitates oppida et villas simul cum cunctis eorum vasallis subditis et utilitatibus sub pace modisque et conditionibus in preinsertis articulis contentis et expressis prefato illustrissimo domino Joanni Alberto duci fratri nostro charissimo dedimus donavimus et contulimus, damusque donamus et conferimus de consensu prelatorum et baronum nostrorum tenore presentium mediante, per eundem illustrissimum principem dominum Joannem Albertum germanum nostrum charissimum et ipsius successores legitimes cum omni iure et dominio iure perpetuo et irrevocabili teneri possideri haberi ac utifrui necnon de eisdem disponere et qualitercunque alienari et obligari, sub conditione nihilominus tamen et clausulis in articulis supra scriptis designatis et expressis, superioritate etiam et dominio corone regni Bohemie in prefatis dominiis dacatibus et statibus salvis et integris, prout hactenus fuit, remanentibus, promittentes in verbo nostro regie et fide christiana mediante omnia et singula in pretactis articulis contenta declarata et expressata eidem illustrissimo fratri nostro observare et adimplere sibique omni ex parte satisfacere cum effectu, sine omni dolo et fraude; et si forte quod absit ante terminum satisfactionis de hoc seculo migrare contingeret, de neglectis per nos successores nostros reges ad satisfaciendum eidem illustrissimo fratri nostro obligamus et obligatos esse volumus et decernimus harum nostrarum, quibus sigillum nostrorum est appensum, vigore et testimonio literarum mediante. Date inter utriusque partis penes civitatem nostram Cassoviensem in dominica Invocavit anno domini MCCCCXCI, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. primo, Bohemie vero vigesimo.
Et nos prefati Valentinus ecclesie Varadiensis et Thomas episcopus ecclesie Jauriensis, cancellarius regini etc. necnon comes Stephanus de Bathor, iudex curie regie et vaywoda Transilvanus, Stephanus de Zapolia comes perpetuus Scepusiensis, Ladislaus Orszag de Guth agazonum, Ladislaus de Losoncz tavernicorum, Ladislaus de Rozgony et Rartholomaeus Dragfy de Berthelek cubicularium, ac Nicolaus Banfy de Lyndva ianitorum regalium magistri, item Wilhelmus Pamkircher de Zalonok, Antonius de Palocz, Joannes de Lyndva, Joannes de Kompolt, Michael de Chak et Joannes de Pelsöcz prelati et barones ceterique proceres et nobiles regni Hungarie penes prefatum serenissimum dominum nostrum Wladislaum regem constituti nostro et ceterorum dominorum prelatorum baronum et procerum, fratrum scilicet nostrorum absentium nominibus et in personis presentium scilitet et futurorum recognoscimus et fatemur, quod sua maiestas pacem concordiam et dispositionem cum ipso illustrissimo fratre suo de nostra voluntate deque nostro consilio et expresso consensu fecit. Eam ob rem penes suam maiestatem promittimus sub fide et honore nostro, quod ad hoc eandem inducere et tenere omnibus viribus studebimus, ut iuxta prefatam dispositionem concordiam et obligationem ipsi illustrissimo domino duci fratri suo re ipsa ad tempus prefixum satisfaciat, prout et nos quantum in nobis est satisfacere volumus et pollicemur. Et promittimus ut, si quod deus avertat intera suam maiestatem mori contingat, alium regem non eligamus, donec se ad faciendum strictissime obligabit, nec electum coronabimus, donec cum effectu satisfaciet et prefatum serenissimum nostrum regem a presenti obligatione et promissione liberabit. Datum ut supra etc.
Wladislaus rex prefatus conclusiones et articulos prius insertos approbamus acceptamus et ratificamus id est nos manu propria subscripsimus.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.